Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina emendata est
205
XX. - A MAINARDO CAVALCANTI



XX.

A Mainardo Cavalcanti.

(1373)



  Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.
  Miraberis, miles egregie, quod tamdiu distulerim ad te scribere; nec dubium quin accusandus essem, ni in contrarium surgeret honestissima, esto odiosa, tam longe dilationis causa. Audisse potuisti, ni fallor, quoniam infirmus fui. Heu michi! dixi «fui» quasi non sim: imo sum, et, quod multo peius, nulla de proximo spes michi salutis est. Quod ut clarius possis advertere, etiam si alia scribenda occurrant plurima, hoc unum, scilicet que michi diu egrotanti nec ad te scribenti vita fuerit et sit, libet explicare paucis, et potissime postquam paxillum his diebus, quasi sim e faucibus eductus orci, concessum est respirare fesso. Postquam igitur, honorande michi semper, te ultimum vidi, semper vita fuit fere simillima morti, afflicta tediosa et sibimet odiosa, non unico tantum vexata stimulo: nam ante alia incessabilis michi et igneus pruritus fuit et est, sic et scabies sicca cuius abradere squamas aridas et scoria die noctuque vix sufficit unguis assidua, preterea ventris ponderosa segnities, renium perpetuus dolor, splenis turgiditas, bilis incendium, tussis anhela, raucum pectus et attonitum caput, necnon et alia plura, que si enumerem, corpus omne languidum et humores in se discordes omnes facile dices. Ex quibus fit ut michi sit celum inspicere grave, onerosa corporea moles, titubans gradus, tremule manus, pallor stigius, appetitus cibi nullus et rerum omnium displicentia; odiose michi sunt littere, et qui nuper amatissimi erant libelli displicent, animi remisse sunt vires, memoria fere nulla et hebes ingenium; cogitationes omnes mee in sepulcrum declinant et mortem. Et quod michi precipuum solamen