Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina emendata est
217
XXII. - A FRA MARTINO DA SIGNA



Faunum nominavi. Nominibus autem collocutorum nullum significatum volui, eo quod minime videretur oportunum.
  Quarte egloge titulus est Dorus hanc ob causam: tractatur enim in ea de fuga Lodovici regis Sicilie; et quoniam liquisse proprium regnum eidem regi amarissimum credendum est, ut satis in processu egloge percipitur, ab amaritudine eam denominavi, nam grece «doris», «amaritudo» latine sonat. Collocutores autem sunt Dorus, idest ipse rex in amaritudine positus, et Montanus, pro quo assummi potest quicunque vulterranus, eo quod Vulterre in monte posite sunt et ipse rex ad eas deveniens ab eisdem vulterranis susceptus est; tertius est Phytias, pro quo intelligo magnum senescallum qui nunquam eum deseruit, et Phytiam nuncupo ab integerrima eius amicitia erga eundem regem: et summo nominis huius significatum a nomine Phytie amici Damonis, de quo Valerius ubi de amicitia.
  Quinte egloge titulus est Silva cadens, eo quod in ea tractetur de diminutione et quodammodo casu civitatis neapolitane post fugam Lodovici predicti regis; quam civitatem more pastorali loquens «silvam» voco, nam uti in silvis animalia habitant bruta, sic in civitatibus homines, quos more predicto «oves» «edos» et «boves» aliquando nuncupamus. Collocutores duo sunt, Caliopus et Pamphylus. Pro Caliopo ego intelligo aliquem optime recitantem damna desolate civitatis, nam «caliopes» grece, «bona sonoritas» est latine, que bona sonoritas in aliquo esse non potest nisi debito ordine dicenda dicantur. Pro Pamphylo autem accipi potest quem maluerimus ex neapolitanis civitatem suam integre diligentem, cum «pamphylus» grece, latine «totus» dicatur «amor».
  Sexta egloga Alcestus dicitur, eo quod de reditu regis prefati in regnum proprium loquatur, quem regem ego hic «Alcestum» voco, ut per hoc nomen sentiatur quoniam circa extremum tempus vite sue optimi regis et virtuosi mores assumpserat: et Alcestus dicitur ab «alce», quod est «virtus», et «estus», quod est «fervor». Collocutores duo sunt, Amintas et Melibeus, pro quibus nil penitus sentio.
  Septima egloga titulatur Iurgium, eo quod iurgia civitatis