nostre et imperatoris contineat. Collocutores autem duo, Daphnis et Florida, sunt. Pro Daphni ego intelligo imperatorem, nam Daphnis, ut in maiori volumine Ovidii legitur, filius fuit Mercurii et primus pastor: sic et imperator inter pastores orbis, idest reges, consuevit esse primus. Florida Florentia est, etc.
Octave egloge titulus est Midas: fuit enim Midas rex Frigie avarissimus, et quoniam in egloga ista de quodam domino avarissimo habeatur sermo, eundem «Midam» dicere et eglogam intitulare placuit. Collocutores duo sunt, Damon et Phytias, idest duo amicissimi homines uti illi fuerunt, de quibus Valerius ubi supra.
None egloge titulus est Lipis, in qua fere per totum de anxietate civitatis nostre ob coronatum imperatorem mentio fit, et ideo Lipis dieta est, quia «lipis» grece, latine dicitur «anxietas». Collocutores duo sunt, Batracos et Archas. Pro Batracos ego intelligo florentinorum morem: loquacissimi enim sumus, verum in bellicis nil valemus, et ideo Batracos, quia grece «batracos», latine «rana» sonat; sunt enim loquaces plurimum rane et timidissime. Archas autem pro quocunque homine accepi extero, et ideo nullam nominis significationem propriam volui.
Decima egloga titulatur Vallis opaca, eo quod in ea de infernalibus sermo sit, quos penes nulla unquam lux est. Collocutores duo sunt, Lycidas et Dorilus. Pro Lycida ego quendam olim tyrannum intelligo, quem Lycidam a «lyco» denomino, qui latine «lupus» est: et uti lupus rapacissimum animal est, sic et tyranni rapacissimi sunt homines. Dorilus vero est quidam captivus cum assiduo merore consistens, dictus a «doris» quod «amaritudo» sonat, sed ideo Dorilum diminutive dixi, ne plebeius homo eodem nomine diceretur cum rege.
Undecima egloga dicitur Pantheon a «pan», quod est «totum», et «theos», quod est «deus», eo quod per totam de divinis sermo sit. In hac tantum auctor loquitur recitans quedam dicta quorundam interloquentium, qui duo sunt, Mirtilis et Glaucus. Pro Mirtile ego intelligo Ecclesiam Dei, quam a «mirto» denomino, eo quod mirtus habeat frondes bicolores,