Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina emendata est
220
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



grece, quod «splendidum» seu «lucidum» latine sonat, et inde «celum» dicitur «Olympus»; et ideo huic egloge hoc nomen Olympia attributum est, quoniam in ea plurimum de qualitate celestis regionis habeatur sermo. Collocutores quatuor sunt, Silvius, Camalus, Terapon et Olympia. Pro Silvio me ipsum intelligo, quem sic nuncupo, eo quod in silva quadam huius egloge primam cogitationem habuerim. «Camalos» grece, latine sonat «hebes» vel «torpens», eo quod in eo demonstrentur mores torpentis servi. «Terapon» huius significatum non pono, quia non memini, nisi iterum revisam librum ex quo de ceteris sumpsi, et ideo ignoscas: scis hominum memoriam labilem esse, et potissime senum. Pro Olympia intelligo parvulam filiam meam olim mortuam ea in etate in qua morientes celestes effici cives credimus: et ideo, ex Violante dum viveret, mortuam «celestem» idest «Olympiam» voco.
  Quintadecima egloga dicitur Phylostropos, eo quod in ea tractetur de revocatione ad amorem celestium ab amore illecebri terrenorum; nam Phylostropos dicitur a «phylos», quod est «amor», et «tropos», quod est «conversio». Collocutores duo sunt, Phylostropus et Typhlus. Pro Phylostropo ego intelligo gloriosum preceptorem meum Franciscum Petrarcam, cuius monitis sepissime michi persuasum est ut omissa rerum temporalium oblectatione mentem ad eterna dirigerem, et sic amores meos, etsi non plene, satis tamen vertit in melius. Typhlus pro me ipso intelligi volo et pro quocunque alio caligine rerum mortalium offuscato, cum «typhlus» grece, latine dicatur «orbus».
  Sextadecima et ultima egloga titulatur Aggelos, quasi nuntia et precedentium ductrix atque oblatrix ad amicum ad quem illas mitto, nam «aggelos» grece dicitur quod nos «angelus» latine nuncupamus, et «angelus» etiam latine sonat «nuntius». Collocutores duo sunt, Appenninus et Angelus. Pro Appennino amicum meum ad quem mitto intelligo, quem ideo «Appenninum » voco, quia in radicibus Appennini montis natus et altus sit. Pro Angelo, ut dictum est, ipsam eglogam more nuntii deducentem atque loquentem intelligo.