Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est
223
XXIV. - A FRANCESCO DA BROSSANO



et anxius, odo marciens et mei ipsius incertus consisto, Dei solius, qui febribus imperare potest, medelam expectans et gratiam. Sed, ut de me satis dictum sit, litteris tuis visis lectisque innovata pietate iterum flevi fere per noctem unam, non optimo viro, fateor, compatiens; certus enim vivo, dum memini honestatis morum ieiuniorum vigiliarum orationumque et innate pietatis eiusdem et Dei dilectionis et proximi, quod dimissis erumnis misere vite huius in conspectu summi Patris evolaverit et ibidem Christo suo et eterna fruatur gloria; sed michi amicisque suis in hoc estuoso solo relictis, non aliter quam absque gubernaculo undis et ventis inter scopulos agitata navis. Et dum pectoris mei fluctuationes innumeras meditor, que tibi sit mens facile video, sic et honorande michi semper Tullie dilecte sororis mee coniugis tue, quos non dubito longe amaritudine acriori perculsos, nam potentissime sunt doloris vires in vidente quod nolit. Sed quid? Si prudens ut arbitror es, nosti quoniam in mortem nascuntur omnes. Fecit Silvanus noster quod nos parva interposita mora facturi sumus; bonorum annorum plenus abiit, imo non abiit sed precessit, et sedes piorum sortitus nostris miseriis compatitur orans misericordem Patrem ut fortitudinem itinerantibus nobis adversus vitia prestet et in finem venientibus placidum sibique gratum concedat exitum et nullis obstantibus adversarii nostri insidiis nos ad se recta via perducat. Que, ne plura apposuerim, si considerabis, non solum diligentibus illum tanti nominis virum ponendos esse gemitus, sed assummendam letitiam et spem future salutis esse dices, quod solamen precor per fidem tuam et amicitiam nostram Tullie suadeas: sunt enim mulieres in tolleratu passionum talium minus fortes, et ideo indigent maiori virorum subsidio; credo tamen iam feceris. Superaddis, eum apud Arquatis vicum in agro patavino clausisse diem et in eadem villula iussisse cineres suos perpetue quieti tradi, teque illi erecturum in memoriam sempiternam sepulcrum speciosum atque magnificum. Heu michi! crimen fateor meum, si crimen dicendum est: invideo florentinus Arquati videns illi aliena humilitate magis quam suo merito tam claram felicitatem fuisse servatam,