Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/233

E Wikisource
Haec pagina emendata est
227
XXIV. - A FRANCESCO DA BROSSANO



sacris inventionibus magistri nostri adsit adiutor. Tandem, si iudicio eorum iudicum causa stare contingat, si libet, scribito: et superaddito, nunquid copia cupientibus detur, et quid eodem modo de reliquis, quid de libello Triumphorum, quem nonnulli aiunt communi doctorum sententia exustum; nam donec a te scivero, timebo illis, nec immerito. Nullos habet capitaliores hostes scientia quam ignaros; post hec novi quot invidos, quot morsores tam prestantissimi hominis fama habeat. Hi quippe, si poterunt, corrumpent, occultabunt et quos non intelligent damnabunt et in perditionem pro viribus dabunt, quod tibi summa vigilanza cavendum est. Multum enim tam presentibus quam futuris ytalorum ingeniis utilitatis et commodi auferretur, si minus considerate volumina in sententiam ignorantium aut in manus invidorum permitterentur omnia. Preterea, summopere cupio, si commodo tuo fieri potest, copiam epistole illius quam ad me satis longam et extremam scripsit, in qua, credo, sententiam suam scribebat circa ea que sibi scripseram ut tam assiduis laboribus suis admodo parceret, sic et copiam ultime fabularum mearum quam suo dictatu decoraverat. Misit tamen ipse ambas has, ut frater Loisius noster de ordine Heremitarum asserit, verum desidia portitorum in itinere periere, credo opere presidentium presentationibus, qui sepe indigne surripiunt et sui iuris iniuste faciunt. Scio tibi laboriosum erit, sed confidenter amico desideria aperienda sunt. Urget egritudo ne scribam longius, et idcirco, ut in ultimas preces veniam, queso me tuum habeas. Et vale longum, dulcissime frater.
  Scribendi finis Certaldi datus iii nonas novembris, et, ut satis vides, festinanter dicere non possum. Tres fere dies totos, paucis interpositis horis ad restaurandas parumper fessi corporis vires, in scribendo hanc brevem epistolam consumpsi.

Tuus Iohannes Boccaccius, si quid est.