Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina emendata est
235
I. - ALLEGORIA MITOLOGICA



mortale quod optas. Tu nescius ignotum affectas donum. Ignorasne quod via prima sit ardua, et illius equi mane enituntur recentes? nescis etiam quia celo media est altissima via? nec noscis ad occeanum vires esse necesse robustas cum moderamine multo? Non enim in via putes invenire lucos amenos, nec deorum urbes placidas et preclaras, nec delubra divum servitiis deputata. Ibi enim cornua Tauri, arcus hemonios et ora violenti Leonis invenies, necnon et bracchia Scorpionis seva videbis et alia. Siste igitur et tua corrige vota, ne tibi funesti videar muneris actor. — Sed monitis ille repugnat, et currum petiit iterato. Annuit pater ut potuit leto corde, et tollens iuvenem offert suis oculis vulcania munera. Habebat enim currus ille aureum axem, aureus erat temo, necnon et rotarum aurea curva, cuius radiorum erat argenteus ordo, et per iuga grisoliti relucebant et undique gemme. Quem cum magnanimus Pheton aspiceret, vigil Aurora a nitido ortu patefecit fores purpureas, et rosarum atria piena stellas fugavere nitentes, et novus Lucifer oritur vocans diem. Videns ideo pater terras mundumque rubescere, et extreme Phebeie cornua vires perdere, imperat velocibus Horis equos iungere. Faciunt iussa celeres dee, et quadrupedes ambrosie suco saturos ignemque vomentes ab altis presepibus ducunt, eis frena sonantia imponentes: et continuo pater ora nati sacro medicamine fecit patientia flamme, et radios comis imposuit. Fulget tenebris aurora fugatis, et nox humidas metas in hesperio litore positas tetigit, quando imprudens Pheton gratias egit patri, et iuvenili corpore currum occupat; nec sedit sed signo Plutonis insidias repellente audacissime fronti iunxit, et in manibus sibi datas accepit habenas. Interea Pirous Eous Ethon et Phlegon flammigeris innitibus auras implent, et pedibus repagula pulsant. Novorum phariseorum caterva nimis intenta videns radios nebulas penetrasse, contenta circa novos flores curam non modicam adhibebat, ut virtute radiorum illius eorum virium notitiam acciperet expressarum. Ergo equi corripuere viam, et motis per aera pedibus, dabant solito terris radios turpiores, nec ut moris erat in suo tramite peragrabant: nam ductor indoctus nunc magis nunc