Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata est
236
SCRIPTA BREVIORA



minus debite regebat habenas, propter quod nunc saltitando nunc vero retroeundo absque ordine ascendebant; nec in consueti locis eis moram debitam dimictebat. Unde inspectores admiratione non modica sunt repleti, sed tamen cogitantes quod novus aderat rector, et quod in ascensione durum non modicum erat iter, inter se forte dixerunt: — Cum medium circumferentie summet quia planum, modo debito ducet currum. — Ascendit igitur iste; sonipedes leve pondus agnoscunt, et iugo solite gravitatis carentes, sicut sine pondere naves curve per equora lambunt, et hinc inde levitate feruntur, taliter onere insueto dant equi vacuos in aere saltus, et tritum spatium derelinquunt. Cur ipse non inmerito pavescendo, se timide locavit in curru, et ubi sibi commissas habenas flecteret ignorabat omnino. Tunc primo gelidi Triones caluere, et nisi Mulcifer vetuisset, equore tingi tentabant equi, et glaciali polo frigida Serpens, pigra prius frigore nimio calefacta, novas ex fervoribus sumpsit iras, et si via fuisset, inde Bootes creditur quod fugisset. Hoc Pheton infelix a summo ecthere intuens, sibi subito genua intremuere timore, et suis oculis aborte sunt tenebre, et iam mallet equos nunquam tetigisse paternos. Et sicut vento precipiti agitata pinus freno gubernatoris dimisso fertur in undis, sic ille miser per aera se ferebat, et se revolvens in girum, sibi multum celi videt post terga relictum, pars maior ante oculos, et animo metitur utrumque, et modo denotat ortum, nunc vero occasum quem fata sibi contingere non permictent. Stupet nec frena remictit in totum, nec avidos equos potest suis viribus retinere; nomina ignorat equorum, quid mandet nescit et suam in se presumptionem dannando pererrat. Mirantur terrigene aspectantes, et lucem plenam ambagibus attingentes, nedum florum sapores accipiant, ymo ab eis potius se absentant. Non itaque manet ille sed ambulat, et Libre equinotium iam dimissum, in obcursu aspicit Scorpionem, qui flexis undique lacertis et caudam porrigens in spatium ampliorem, aspicientibus minabatur. Cum hunc Pheton attingeret, et nigri veneni sudore roratum aspiceret, cuspidem timuit ultra modum, et formidine plenus male sumpta frena dimisit.