II.
Cenni intorno a Francesco Petrarca.
Franciscus Petracchi poeta, vir illustris ac vita moribusque et scientia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit universum. Hic apud Aritium xii kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta vero matre natus est, post autem christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum apud Florentiam opulentissimam Etrurie civitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi, in copiosa fortuna a Musarum ut puto fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum civium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguineitate coniuncti, tanquam hostes reipublice exilio dannarentur, idem ser Petraccus una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem voluntariam ascribendo, relieta patria alpes transabiit appenninas, Avinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum cum etate iam esset adultus, Bononiam Lombardie nobilem studiisque florentem petiit civitatem, ibique sub diversis doctoribus iura civilia audivit; in quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui vatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcere divinis; ob quam causam legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum etiam animo quam etterna temporalia potius affectaret, nequicquam astris avidus obviare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios revocavit; et cum illum studiorum talium obiurgatione multi-