Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato venit itinere, quo a senatu populoque romano gloriosissime iam receptus, non minus sua operante virtute quam hoc preces pro eodem regie exponentes, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus videlicet Ursus de Ursinis miles ac Anguilarie comes clarissimus, vi ydus aprilis, anno vero Incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem ac prolixa in Musarum exaltatione mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laude sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solenniter coronavit; eique tam sue clarissime professionis quam edam romane civilitatis privilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et verendis, insculpta prout decuit roborarunt. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani, qui anno ab Urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus. Cum quanta hoc romanorum civium letitia tam nobilium quam edam plebeiorum factum contigerit, non opus est verbis, facile quidem potest ab unoquoque presummi: id nempe omnibus visum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen quamvis tenuissime respectui veritatis, ne sui ipsius laudes rescribere videretur, Iohanni Barrili de Neapoli militi in quadam epistola metrica designavit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corigio Parmam ivit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus est commoratus, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque scientia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam quanquam solitudine ut iam supra monstravimus delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua cui nomen Argus testatur amplissime, se pastorem solivagum ac edam Silvium vocitando, fuit tamen et est homo moribus et loquela civilis, et unicuique iuxta sui conditionem amicabilis placabilis et communis; habitu vero honestissimus, et ut hoc iuxta sui votum plenius et commodius uteretur, ac aptius