Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/248

E Wikisource
Haec pagina emendata est
242
SCRIPTA BREVIORA



posset mundanarum rerum sollicitudines evitare, vitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen parvis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi benivolis ac ultro eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assummendo, amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma venustus, facie rotunda atque decorus, quamvis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti viro fuscositate permistus. Oculorum motus est gravis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis et gestibus verecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachinno inepto concuti visus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc verba debita gravitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat etiam ydiotas, et eosdem per longissima spada durante sermone, sine tedio ymo cura delectatione multiplici, ut ita loquar teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant, verum a cantibus syrenarum sotiorum ducis naricii naves fuisse submersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus parvulis melle labia delinirunt, huic tymo cyrrensi sature etiam parvulo delinissent, si hoc potest, ut videntur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua prevalet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget ut apparet, eo quod de eo contrarium evenisse quampluries iam est visum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audivi, fide interposta iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine respective ventate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum nil obscurum, sed omnia illi patent clara lucida et aperta; si vera loquor sui testificentur effectus. Memoria vero illum divinum potius quam humanum autumo reputandum, nam ab ipsa prothoplaustri creatione primeva usque ad hodiernum,