quicquid et per quoscunque reges principes populos seu gentes et ubicunque actum sit, tanquam sibi presentia cognovisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum vero doctrinas morales naturales atque theologas ut sumpserit teneatque, ipsius gesta verba scriptaque iam repandunt. Cibo et potu temperatus, nam vulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne videretur ab aliis deviare viventibus, quam appetitu concupiscibili impulsus est decoratus. In musicalibus vero, prout in fidicinis et cantilenis, et nondum hominum tantum sed etiam avium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat, et posito raro ac ultra rationis terminos irascatur, cito quidem revertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut vix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non victus in totum, sed multum potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequivit explere, caute peragendo complevit. Et quamvis in suis quampluribus vulgaribus poematibus, in quibus perlucide decantavit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat nam prout ipsemet bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus, accipiendam existimo. Quid opus est verbis? Nichil enim potest de virtutibus et scientia huius poete respective ad veritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua maiora multo quam posita cum hiis que etiam exotidice demonstravi, viro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernam diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilavit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda, Scipionis primi gesta in cartaginenses potissime et Annibalem eorum ducem penosque reliquos mira virtute tam animi quam corporis operando tractavit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Affricani et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulavitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamvis predicti libri adhuc ab eo nemini copia