Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
IV - DORUS



lustraque silvarum. Plures se iungere monstro
sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis,
si qua est, ut fertur, statuet prò munere munus.
105 Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays
evasit tremebunda manus, onerata gemella
prole, per umbrosam noctem magalia tentans
passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes
quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,
110 adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.

  NecMontanus. mirum: sed dura animum, mi Dorè, precamur,
nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.

  QuisPhytias. neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus
Montano; die, Dorè, precor; nunc cura peculi
115 nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto.

  QuidMontanus. Paphus, queso, cui centum brachia, centum
fama refert oculos, cui tanta licentia fandi
in superos hominesque fuit? Non cuspide lata
occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?
120 quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?
quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?
ac alii tecum tangentes alta boatu
sydera, iactantes vario sermone palestras
atque pedum cursus, cestus et fortia facta?

  IamDorus. satis ostensum. Phytias in litore solus
invictus mansit, qui nunc peregrina per arva
me profugum sequitur. Stabat mens currere contra
ingens, et lectas pharetra de more sagictas
abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum;
130 sed tenuit non sana fides numerusque meorum
tunc nullus, Phytiasque boans: —Quo tendere frustra,
stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata
nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus
viderat, et pensis dederat sua iura futuris. —
135 Hinc natale solum silvas armenta domosque
liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo
infandam monstri rabiem; nec defuit usquam