Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/250

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


244 SCRIPTA BREVIORA

concedatur, tamen a multis visus homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosayce tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut appareat liquido, nil eura quod Tullius arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit, cui nomen est Argus, in qua mortem predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium no¬ minando, tangendo etiam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in buccolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. Ultra etiam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terrentii vestigia persecu- tum, timeo ne dum omnibus palam erit, que adhuc modicis visa latet, ductori ductum legentes extiment et merito prepo- nendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que etiam multis aliis diversis de causis et a semet ipso composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, co- narer exprimere, «Ante diem clauso componet vesper Olimpo»: et idcirco ne tedeat prolixitas in legendo, que desunt scrutan- tibus honestius credidi relinquendum.