Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/251

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


III. - VITA DI SAN PIER DAMIANO 245

III.

Vita di san Pier Damiano.

Incipit vita sanctissimi patris Petri Damiani heremite ET DEMUM EPISCOPI HCÌSTIENSIS AC ROMANE ECCLESIE CARDINALIS. [§ 1] Et primo qualiter ab irata matre post eius ortum derelictus, ab eadem mitigata sit fere mortuus reassumptus et alitus. Petrus cognomento Damianus, verus monacus ac heremita indefessus et ultimo hostiensis episcopus, scientia atque sancti- tate conspicuus, ab honestis parentibus genitus ex urbe Ravenna extitit oriundus. Cuius, ut summamus a primevo exordium, anti- quus humani generis hostis, prenoscens qualis adversus eum pugil iam natus esset, eum nondum animam nuperrime ab eius- dem creatore corporeo carceri alligatam, et ob id minime tem- ptationum capacem seu peccatis aptam cognosceret, tenere vite paravit insidias, ut eo subtracto in multos in posterum baccaretur licentius; egitque suggestione nefaria, ut cum is ex pluribus fratribus ultimus nasceretur et educaretur a matre, ex illis gran- diusculis unus egre ferret tenui substantie patris ex crebris matris puerperiis multiplicarentur heredes, et ob id obloqueretur in illam. Que impatientissime ferens obiurgari a filio, femineo furore percita, non in male meritum iras advertit, sed in inno- cuum exasperata moriturum reliquit infantem. Nec vagienti ob ieiunium diutinum iam longe mors aberat, cum hinc fames inde frigus et reliqua circum incommoda destitutum urgerent anxie: sed ex alto in servulum suum Dominus respiciens, qui neminem in oportunitatibus deserit qui confidat in ilio, uti satis arbitrari potest, ne is infans absorberetur a morte qui senex multos e mortis faucibus sublaturus erat, actum est nutu suo, ut dome¬ stica mulier domesticique presbiteri coniunx periclitantis domum intraret eoque perveniret. nescia ubi iam parvuli vires deficiebant