Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/252

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


246 SCRIPTA BREVIORA

inedia. Que cum adverteret infaustum facinus irate matris in filium, commota aliquamdiu dignis redargutionibus et inde sua- sionibus piis flentem ad pietatem pristinam revocavit, solerterque fomentis variis una cum matre in vires infantuli vitam tenuem revocarunt.

[§ 2] In extremam fere deductus inopiam Petrus adhuc puer compertum forte denarium potius oraturo sacerdoti largitur quam sue satisfaceret egestati.

Actum igitur ne quasi ex utero transferretur ad tumulum, Christi preco futurus labentibus annis in solidiorem devenit etatem. Verum non acquiescens mortalium mentium seductor inveteratus, divine bonitatis radios quos, quasi sol alter exurgens, erat etas maturior propalatura mortalibus, tetra caligine obfuscare seu omnino sub querelis indeficientibus intollerabilis egestatis immergere conatus est. Nam, cum ei nondum puberi naturali lege qua cuncta depereunt parens subtraheretur uterque, ex fratribus uni curandus alendusque relictus est. Incertum nun- quid hic qui eo iam nato matrem obiurgaverat an alius fuerit, esto eum illum fuisse rerum processus insinuet. Nam is, seu sua suadente diabolo nequitia seu infeste puero coniugis eiusdem malignitate seductus, adeo defectu vestium et tenuitate ciborum misere sevire cepit in fratrem, ut illum, non servili tantum sed hostili potius more, algore nimio et extrema fere extenuaret inopia. At ille, etsi etate tener robusto tamen animo, quasi in futuram ditaretur austeritatem, cuncta infractus tollerabat illata. Nec latuit, nam parvulus in re parvula demonstravit: nam re¬ perto publice forte denario, et illum ut in aliquod esibile spen- deret seu puerilis innata rerum aviditas seu forsan acris indi¬ genza suaderet, obsistens cupidini, potius prò salute patris sacerdoti oraturo concessiti quo uno tam parvo opere, et salubri consilio satisfactum est et ostensum qualis castri maligni op- pressor et in pauperes erogator excresceret.