Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
BUCCOLICUM CARMEN



dux fidus, placideque tulit quoscunque labores.
Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras
140 impulit, inde tuos errantes venimus agros.

  UtMontanus. vestros doleo casus, sit silva perennis
hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure,
summito: tu ducas, Sed, si michi nuntia veri
ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur
145 multa tibi graviora satis, reditusque propinquus.
Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,
vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus
sertum leta dabit, donec tu manibus unum
falce caput tribues prò cunctis. Nos quoque, diras
150 si tibi, Dorè, placet faciles transire querelas,
mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem.
En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni,
et nox cerulea iam terras denigrat umbra.


V. — SILVA CADENS

Explicit Dorus egloga iiii; incipit egloga v, cui titulus est Silva cadens, collocutores autem Caliopus et Pamphylus.



  Pamphyle,Caliopus. tu placidos tecum meditaris amores
Calcidie, viridi recubans in gramine solus;
ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas.

  Unde,Pamphylus. precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum
5 tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis.

  SicilidumCaliopus. saltus et florida rura Pelori
forte pererrabam; vox venit tristis ad aures.
Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter
si videam flentem. Video. Quid lilia falce
10 secta loquar, floresque malo iam sole reflexos?
Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat
illa suis, questusque graves ex ore trahebat.

  HeuPamphylus. michi! quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,