Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
BUCCOLICUM CARMEN



previsum dudum superis, et pensa sororum.
Errat stulta nimis: celo parere necesse est.
Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis
125 perdita tentasti placidis reparare querentis?

  NonCaliopus. equidem, ne forte malus Poliphemus adesset
indignans: celeri sed te per pascua passu
quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga.

  QuidPamphylus. tibi mercedis statuam? que dona labori?
130 De grege nil possum; calamos accepit Opheltes.
Sunt michi crescentes catuli, quos seva Licisca
lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse.

  DumCaliopus. grandes faciam. Sed tu modo quere gementem
dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.


VI. — ALCESTUS

Explicit Silva cadens egloga v; incipit egloga vi, cui titulus est Alcestus, collocutores autem Amintas et Melibeus.



  PastoresAmintas. transisse nives et frigora leti
sub divo veteres stipula modulantur amores;
esculeas hedera nectunt de more corollas,
crateras Bromio statuunt et vina salutant
5 cantibus, et multo protendunt carmine sacrum.
Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus
confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris?

  SilvaMelibeus. vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus;
custodes abiere gregum, periere sequaces.
10 Nostris an vivat nobis Alcestus in oris
incertum, et clausas disiecit belua septas.

  ParcendumAmintas. lacrimis, nam trux Poliphemus abivit.
Alcestus rediit nobis, rediere vagantes
pastores oviumque greges, rediere priores,
15 letitiaque virent silve vallesque resultant;
omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,