blandiris, cecamque putas includere claustris.
Nosceris; errasti. Nec tu, quibus inscia quondam
orane nemus septasque dedi taurosque caprosque
amplexusque meos ac oscula leta; nec illa
secula volvuntur nobis; nec vertitur ordo
qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis.
Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer
qui fueras predo, tam sancte summus Apollo,
iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra.
Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam
esse polos superúm, campos mortalibus esse
concessos, quos quisque sua dicione teneret.
Libera sum mulier, nullo sociata marito,
et thalamis ultro renuo iurique iugali;
sunt vires animique manent, arcusque trucesque
custodes ovium, peperit quos seva Licisca;
et moriar potius quam iactem lilia corvis.
LiberaDaphnis. tu mulier? Quasi non viderimus ipsi
quot mechis prostrata iaces ! Carecta Phaselis,
si tu forte neges, servant vestigia sulcis.
Venales tibi, stulta, manus mercede parasti:
hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus
esse putas? Fex nempe virum servique fugaces
sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas
e silvis pepulit nostris. Non, hercle! sagictam
eximerem pharetra: loris virgisque fugabo.
Ast tu summe colum calathosque, et pensa puellis
impartire tuis, et pascua linque bubulcis.
Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure,
atque roseta tuis aperi et violaria pande;
collige iam flores, pueris compone corollas
et natis occide sues, convivia pone;
da spatium barbas pectant, da stringere vestes,
da laqueis ambire femur, da tempora ludis,
da vitreos fontes, quorum testantibus undis