gramine permittat leto deponere. Damon,
Pana deum testor, non herbida prata nec amnes
exhausti natale solimi patriosque recessus
Archadie ut sinerem fecere, et querere campos
paotoris nimium cupidi, trucis atque Lupische.
Sola fides fallaxque nimis spes, alta Vesevi
atque sinus Gauri virides fontesque lacusque
ut peterem, potuere. Tamen, dum tristis Orion
alta tenet noctis prohibens cantare volucres,
sta, precor, atque doce miserum quo iure Lupisca,
quo Midas rapiant armentaque maxima ducant.
NymphaDamon. decus nemorum placidis residebat in arvis
euboicis nuper, clara viduata mitella.
Hanc ardere quidem cepit, cum ferret ad urbem
lac pressum Midas, pecudum et de more cadentum
exuvias: cepto favit fortuna furori.
Nam gravis ere domum fervens dum forte redibat,
cespite prò viridi prostravit munere victam.
Hec huius iam capta leves e pectore curas
expulit ac animos immisit fervida grandes.
Cumque diem functus terras dimitteret Argus
et levo tandem fato cecidisset Alexis,
extemplo callens hic sese miscuit altis
pastorum rebus, dyrceaque semina passim
omnia complevit iactans; cumque impia virtus
in se discordes armasset cuspide fratres,
prosiliens avidus Midas pecudesque bovesque
occupat insidiis, et ne sibi tuta deessent
abdita, Melalcem studio coniunxit Ameto.
Quos postquam miseros undis retraxit avitos
in campos, lauro et flavos vincire capillos
et querno fecit dextras ornare bacillo,
primum se divúm titulis immiscuit altis,
cum pridem placido vix esset cognitus Arno.
OPhytias. felix iam sorte sua! Quis plura requirat?
Imperat ex servo, merces confíavit in aurum.