Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
BUCCOLICUM CARMEN



95eduxit stabulis, rauco latrante Melampo.
Quot faunos quondam, nymphas quot lusit agrestes,
quot satyros fleto calamis per devia cantu!
Seque Mecenatem magnumque deumque vocari
gliscit, et invitas dum servat rupe Camenas,
100ascreum putat esse senem silvasque movere
castalias et plectra dei sacrasque sorores.
Quis queat insanos ausus, quis dicere sevas
et nemorum pecorumque simul iuvenumque ruinas
quas dedit, et pariter secum trux inde Lupisca?
105Hec siliquas porcis et gramina subtrahit agnis,
emungit miseras turpi squalore iuvencas
ac matrum parvos subducit ab ubere natos,
terque die pecudes premit et ter veliere nudat,
si possit, tristique levem consistere lunam
110carmine compellit celo, et sibi fascinat edos.
Nec vacat hec sonino; virides ambire per agros
nocte etiam videas, et magnos vertice Gauri
enumerare greges. Quid multa? Hec omnia radit.
Ac ut nulla sinat silvis intacta vel agris,
115arte nova pueros annosa per antra canentes
in venerem rapit illa suam, nudatque sequentes.

  FurPhytias. Midas igitur, mechus scelerumque satelles!
O facinus ! Meretrix anus est et avara Lupisca !
Que nuper glandes oleasque legebat in agris,
120nunc celum violat verbis et fascinat agnos.
Quid tunc Melalces? tacuit? quid dixit Ametus?

  Assensere:Damon. Dei sic ira et crimen inultum
permisit miseri laqueo pereuntis Alexis.

  Heu!Phytias. trepidans horresco solum suspectaque divis
125pascua. Quid faciam? Minui post verba videntur
nempe greges; dominam noverunt prata Lupiscam.
Ast ego quid merui? Nolebam vertere vepres
in lauros, fateor, neque celsum extollere Olympum
degeneres calamis, divos cantare subulcos.
130Hoc tam grande malum? Non rebar. Lusus et insons