Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
59
XII. - SAPHOS



concessum paucis dudum vidisse bubulcis;
laurea serta tegunt et velum frontis honeste.
105Cuius in obsequium circumsumus inde sorores
Pyerides omnes; sibi cantat pulcher Apollo.

  QuidAristeus. montes habitat Saphos? quid respuit urbes?
quid faciem formosa tegit renuitque videri?

  Hec,Caliopes. sibi dum vigilat, nemorum meditatur honores,
110atque sedens fuscos Plutarci visitat ortos,
concipiens nigre fletus et dissona silve;
vel pelagi secreta notat lucosque sub undis,
Phorcinidumque choros trahit et persepe napeas;
vel petit elysios colles et gramina leta
115conspicit et placidos flores frondesque virentes
ac avium cantus et pulchri sydera celi,
visaque sublimi complectitur omnia plectro,
et viridis complexa libri sub tegmine ponit.
Anne putas, vulgus stolidum seu garrula turba
120auritos tondens asinos permitteret ista?
Non equidem; clamore gravi, dum stringeret hyrcos,
omnia turbaret. Montana ergo ocia dulci
pace sibi piena expetiit mea fulgida diva;
et quia quos querit frustra lasciva puella
125Chyroni, flores pedibus calcamus euntes
vere novo, Saphos celso se condidit antro
atque oacros lauro texit castissima vultus.

  VidiAristeus. ego conflantem carmen celeste Aracintho
pastorem celebrem primo, tandemque cicuta
130sublatum; et latiis se pulsum vidit ab arvis
qui penos septis contriverat ante leones.
Sat vidisse oculis semel est mirabile quodque.

  SicCaliopes. est, sic sanctum nimio contemnitur usu.
Preterea vultu quidam carpsere minaci
135innocuam, maculisque piam depingere frontem,
si possent, ausi, que postergasse necesse est.

  ImoAristeus. age, nympha, precor; maculas ostende nefandas.