Sed da, queso, viam qua possim lenius alta
scandere Parnasi Saphonque videre canentem.
TurbavereCaliopes. quidem vestigia longa viarum
et nemorum veteres rami cautesque revulsi,
implicite sentes pulvisque per ethera vectus;
velleris atque fames et grandis cura peculi
neglexit latos montis per secula calles.
Hinc actum ut, scrobibus visis, in terga redirent
iam plures peterentque suos per pascua fines.
NonAristeus. ego convertar facilis, nam sepe nivosi
conscendi rupes pedibus scopulosque Lycei.
Omnia continui superant, michi crede, labores.
VicitCaliopes. et ingenium vires: non talia quivit
exuperare labor. Frustra sudavit in altum
ferreus Arpinas, calamis et voce sonorus.
MensAristeus. illi non ista fuit, nec carminis ardor.
Nascimur in varios actus, quos optima virtus
si sequitur, facili ducetur ad ultima cursu.
SiCaliopes. tibi tantus amor fontis Saphuque videndi,
accipe consilium: nam quenquam ducere nobis
ipsa quidem vetuit Saphos, et lege perenni.
Solus inaccessum potuit conscendere culmen
nuper Silvanus, nobis nec carior alter
Minciadis post fata fuit; non pastor Opheltis,
aonii pecoris stragem qui carmine pinxit.
Hunc adeas; dabit ipse tibi quibus usus amicis
et quibus ipse viis conscendit culmen amatum.
IboAristeus. quidem, et geminos mecum portabo suellos,
Silvanum si forte queam divertere donis.