TindareDamon., non satius fuerat nunc arva Vesevi
et Gauri silvas tenera iam fronde virentes
incolere, ac gratos gregibus deducere rivos,
quam steriles Arni frustra discurrere campos?
Quid stolidus moneo? Prudens es. Die tamen, oro,
que te cura gravis iussit superare nivosas
alpes et fluvidas valles transire coegit?
OTindarus. Damon Damon, quantum sibi quisque beavit
qui potuit mentis rabidos sedare tumores
et parvas habitare casas, nemora atque remota!
Quod nequeam, dure de me voluere sorores.
Hinc igitur tauros curo deducere silvis
Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido.
Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer
et fugiunt virides inter spineta lacerti.
Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris?
NeDamon. rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem
sola dabit fesso. Mors est inimica laborum.
Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores
effugias volucres, et diras speme pharetras.
Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo.