Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
90
CARMINUM QUAE SUPERSUNT



25et si forte pecus non sit mea cura, capelle
iamdudum stabant. Hominumque deumque labores
Mopso relinquamus, cui frontem nectere lauro
vidimus: ipse deos iam cantat vertice sistro.
Me quoque texentem silvestri vigmine septam
30spectat opus quo tendo citus. Sed iam tuus opto
ut tibi sint faciles satyri driadesque puelle
et superum veneranda cohors, longumque per evum
pascua rura pecus rivos umbrasque recentes
conservent tribuantque simul gratamque Dyonem,
35ut possis cunctos albo signare lapillo
quos tibi fata dies prestabunt candida mundo.
Nunc igitur valeas, Meris mi digne; memento
quandocunque tui poteris festando Menalce,
cui si quando velis quicquam rescribere contra,
40en moror ipse modo quo nobis otia Faunus
prestitit ac umbras habito quas fecit apricas.


ii.

A Checco di Meletti Rossi.


Tempus erat placidum, zephyrus quoque missus ab antro
eolio frondes flores et gramina glebis
mulcebat lenis. Tunc sii vis omnia leta
pace quiescebant; pastores ludus habebat
5vel sonnus facilis; paste sub quercubus altis
ac patulis passim recubabant lacte petulcis
ubera prebendo natis distenta capelle.
Delphycus interea summum scandebat Olimpi
et minimas tantum formabat corporis umbras,
10otia cum subito rupit vox improba meste
Testilis, — O! — clamans — que te dementia cepit?
Quid sequeris diros montana per ardua, Faune,
ursos setigerosque sues fulvosque leones?