Pagina:Boethius - Consolation 1865.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nostris moribus institut, studiis improborum dissimillimividebantur. Itaque nihil est quod admirere, si inhoc vitae salo circumflantibus agitemur procellis, quihus hoc maxime propositum est, pessimis displicere.

« Quorum quidem tametsi immerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit ; illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper irridemus, vilissima rerum quœque rapientes, securi totius furiosi tumultus, eoque vallo muniti, quo grassanti stultitiœ aspirare fas non sit. »

VII

 
Quisquis composito serenus ævo,
Fatum sub pedibus dedit superbum,
Fortunamque tuens utramque rectus,
Invictum potuit tenere vultum ;
Non illum rabies minæque Ponti
Versum funditus excitantis æstum,
Nec ruptis quoties vagus caminis
Torquet fumificos Vesevus ignes,
Aut celsas soliti ferire turres
Ardentis via fulminis movebit.