Pagina:Boethius - Consolation 1865.djvu/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




DE


CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ


_________________________________


LIBER PRIMUS.



I


Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis, heu, mœstos cogor inire modos.
Ecce mihi laceræ dictant scribenda Camenæ,
Et veris Elegi fletibus ora rigant.
Has saltem nullus potuit pervincere terror,
Ne nostrum comites prosequerentur iter :
Gloria felicis olim viridisque juventæ,
Solantur mœsti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus,
Et dolor ætatem jussit inesse suam.
Intempestivi funduntur vertice cani,
Et tremit effeto corpore laxa cutis.