Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 2.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lvj
PRÆFATIO.


demonstrationis loco haberi possit. Quæ profert Veterum testimonia, ea omnia exstant in hoc Volumine vel in sequenti : verùm quid iste vir eruditus et Academicus in his testimoniis animadvertat, quid inde feliciter eruat, in ipsa Dissertatione videndum est. Ea vulgata est in Tomo VI. Commentariorum Academiæ Inscriptionum. Idem in alia Dissertatione, quæ in Tomo VIII. eorumdem Commentariorum edita est, singula argumenta, quibus Vertotius suam fulcit sententiam, confutat.

Regum filii.Cui capillorum alendorum jus erat et facultas, is aptus erat ad regnum hæreditario jure obtinendum. Hinc est quòd Childebertus et Chlotarius reges, qui filiorum fratris sui Chlodomiris regiones invadere cupiebant, aut istorum puerorum capillos incidendi, aut eos jugulandi potestatem à Chlotilde postularint. Cum capillorum incisione necessario conjuncta erat honoris spoliatio, adeo ut Princeps, cui coma tonderetur, omnibus juribus suis decideret. Tonsus est Chlodoaldus tertius Chlodomiris filius, et sic mortem effugit. Regum filii promissos capillos gerebant, idèoque apti erant ad succedendum : verùm non idcircò quòd habiles essent ad succedendum, eos viventibus adhuc patribus, et antequàm in solium conscenderent, Reges appellatos arbitror, siquidem Regum filiabus Reginarum nomen tribuebatur, licèt illæ, quà feminæ, à jure succedendi in regnum excluderentur.

Regum filiæ.Regum filias à succedendi jure sub prima stirpe exclusas fuisse constat inter omnes : atque earum nullam aut terras cum fratribus suis divisisse aut paternum in regnum, deficientibus masculis, successisse