Pagina:CIL IV pp1-100.pdf/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
VII


1834 spectant, multae inscriptiones parietariae continentur; tum quae annalibus auctoritate regia editis (Annali civili del regno delle due Sicilie) B. Quarantae (ab a. 1833–1847) et Moschittii (ab a. 1854–Apr. 1855) cura prodierunt ex actis publicis fere transscripta, ut tamen de qnibusdam sola referant: v. n. 241. 531–533. In eis quod aliquotiens ROB pro ROG (velut n. 839), E pro O? (n. 83 7. 838), N pro R (n. 837) impressum legitur, id haud dubie inde repetendum est, quod typographus in auctoris exemplari legendo ita erravit, ut G, O?, R minusculas litteras b, e, n esse putaret; denique quae in R. Guarinii libellis ex Jorii schedis et aliunde smuta reperiuntur, v. ad n. 151 seqq., pag. 26 lin. 12, n. 1183.

9. Secuntur diaria, quae per singulos annos de effossionum progressu rettulernnt, inscriptionumque apographa paulio post quam detectae fuere facta continent. Guilelmns Bechi in Musei Borbonici voluminibus I–XlV de eis quae a Nov. 1823 ad Ian. 1852 Pompeis effossa sunt enarravit, permultosque titulos inseruit a se ipso descriptos; sed prooemio, qnod illis relationibus (relazioni degli seavi) praemisit (vol. I p. 1–9) quotquot affert inscriptiones non dubium est quin non ipse viderit (quamquam si legge similiaque addit) sed ex actis petiverit. Deinde hoc sciendum est, pro nota O?, quam OR i. e. orat interpretaretur, hoc OR eum, ubi in pari ete erat O?, posuisse eiusque exemplum imitatos esse alios velut Quarantam in Annalibns civilibus; cf. ad n. 619. Denique pictorum titulorum imagines, quae ligno incisae apud llechium habenhlr, non ad exempla delineata sed ad apograph a non fidissime litterarnm formam defiugeutia repraesentatas esse facile perspicitur; quare non possumus non magno opere mirari, quod Niccolinii in opere suo (Case e Monumenti) talia repetere quam unam ex superstitum inscriptionum multitudine ad ipsum parietem depictam exhibere maluerunt.

10. Eiusdem Musei Borbonici voluminibus XV et XVI (cuius ulyimi prior pars a. 1857, altem a.1 867 prodiit) Ioannes Bapt. Fr. NATI de effossionibus ab a. 1852 ad a. 1857 factis rettulit, sed et minus plene quam Bechius et ita ut multa ex inpressis libris sumeret. Eius autem viri in eodem volumine edendo quanta suerit levitas insigni exemplo probari et potest et debet; viae enim q. d. dei sepoleri forma, quam vol.XVI tab. XIV exhibet a Gellovesio delilleatarn, eodem plane modulo nuullaque una littera addita descripta est ex Gellii et Gandyi libro Londini a. 1817–1819 edito, ita ut quaecumque inter a. 1819 et 1857 detecta sunt in ca desiderentur.

11. Bvllettino dell' institvto. Eo praeter ilia quae ex actis publicis edita exhibentur (v. § 8), multae inscriptiones parietariae editae sunt ab Francisco M. Avellino a. 1831 et 1841, ab Henr. Guil. Schulz a. 1841 (cf. Annali dell' Inst. X. 1838), ab Adolpho Michaelis a. 1858, ab Adolpho Kiessling a. 1862, a me ipso a. 1865 et 1867, a Richardo Schoene a. 1867, Renardo Kekulé a.1867, ab Henrico Heydemann a. 1868, a Friderico Matz a. 1869.

12. Bvllettino Archeologico Napoletano ab a. 1843 ad a. 1848 ab Avellinio, a. 1853 a Garruccio et Minervinio, deinde usqu e ad a. 1862 a solo Minervinio editum.

13. Grornale degli scavi di Pompei Pulicato da Gius. Fiorelli, cuius quae prodierunt ad annorum 1861. 1862. 1865. particulas pertinent. A tribus his viris, Avellinio, Minervinio, Fiorellio uberrime et accuratissime de illorum annorum effossio- nibus relatum est.

14. Giornale degli sacri di Pompei. Nuova serie pubblicata dagli alunni della sculoa archeologiea. Vol. I; cuius qui editi sunt fasci culin. 1–10 ad effossiones a. 1868 et 1869 spectant.

15. Ceteri libri, quibus inscriptiones parietariae continentur hi sunt: Dissertationis Isagogicae ad Herculanensium voluminnm explicationem pars prima. Neapoli 1797.—Eam ex materia ab Alexio Symmacho Mazochio coli ecta edidit Carolns Maria Rosini. Partes altera et tertia non prodierunt, quamquam haec citatur p. 13 not. 11 (v . ad n. 2512). Cf. Castaldi, Accad. Ercol. p. 61 et 223; Arditi, Il fascino p. 2 n,. 2; De Blasiis in Fiorellii Giornale 1862 p. 25 seqq.–Continet graphio scriptam fortasse nullam (v. n. 25 12), sed multas pictas inscriptiones, quarum cum bona pars in museo N eapolit"no rcposita superstes sit, satis accurate, quamquam aliquotiens infeliciter, rem gessisse Mazochium Rosiniumque diiudicare potui.

16. In egregio Franeisci Mazois architecti opere paucae reperiuntur quae huc spectent inscriptiones, sed accurate ab ipso descriptae, exceptis tamen eis, quae vol. III tab. I compositae sunt, non ex imaginibus ab Mazoisio delineatis sed ex aliorum auctorum apographis repraesentatae : v. ad n. 138. De aliis ques sine fraude ipse confinxit V. ad n. 140* seqq. Primus rubrica scriptas edidit; v. n. 88 et 90.—Pompeis degebat ab a. 1808 usque ad Muratiani imperii finem, deinde a. 1816; mortuus est a. 1826. Cf. Index Auctorum.

17. P on o conmemomndi sunt Claurac, Millin, Arditi, Avellino, Gell & Gandy, Anonymus in Wiener Jahbüchern, de Iorio, Goro, Garrvcci, Minervini, Falkener et si qui sunt alii, qui opusculis suis, quae Indi ce Auctorum indicavi, nonnullas inscriptiones parietarias inseruerunt. Eorum his Arditio, Avellinio, Iorio maxima praeter ceteras tribuenda est auctoritas, quippe qui rerum Pompeianarum gnari in legendisque titulis satis versati essent; Iorii libellus praeterea ad acta recte intellegenda maximae milli saepe utilitatis suit. Gell & Gandy eo nomine laudandi sunt, quod locos ubi inscriptiones viderant accurate indicaverunt.


18. Denique nomiuo hos testes parum idoneos, qui inscriptiones vel ex libris inpressis neclegenter repetiverunt vel male ipsi ex parietibus déscripserunt : Romanellivm, qui libros suos a. 1811 et 1817 edit os quamquam in hominum peregrinantium usum composuit, excusari tamen non poterit, quod titulos eo modo diffinxit, interpolavit, falsis locis attribuit (v. n. 479–480. 485.1093.11 62.11 87), ut quaecumque eius ullius testimonio tradita sunt fide fere prorsus Carere existimanda sint ( v. n. 830a–830c. 1200); nisi quod location. 138, cuius non extare nisi Romanellianum apographum docuisse mihi videor, quamquam in quibusdam partibus falso descripta est, universo tamen contextu genuinam se prodit; Bonvccivm, qui tantum non omnia ex actorum schedis vel ex inpressis libris parum accurate repetivit, nec vero prorsus reiciendus erat propterea, quod de quibusdam rebus vel solus vel inter paucissimos tradidit; Gvarinivm cuius libellos permultos magno temporis dispendio, rei emolumeuto fere nullo excussi; praeter hos enim n. 8 et 9 nullum opinor titulum ex ipso pariete descripsit, cet eros omnes ex libris vel editis vel ineditis (velut ex Iorii schedis sive actis, v. n. 151 seqq., pag. 26 lin. 12., u. 1183) excerpsit suppresso plerumque auctoris sui nomine. Libri splendidissimi a Niccoliniis editi (Le case e monumenti di Pompei) commentarium qui scripsit , is inscriptiones