Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
53
ANNALIUM I 12.

sempter erit.” uxor clam custodibus puerum marem ei parit, quem tres menses parentes alunt. sed metu tandem subacti salutem eius deo commitunt; atque in fiscellam bitumine illitam impositum infantem in fluvium demittunt, Mariamme pueri sorore observante quid de eo futurum esset. interea Thermuthis filia Pharaonis ad ripam lusitans fiscellam videt, tolli lubet, paerumque visum ob pulchritudinem et magnitudinem diligit. adducuntur Aegyptiae mulieres lactaturae puerum; at ille mammam Aegyptiam aversatur. tum Mariamme, quasi fortuito intervenisset, "regina” inquit, "si Hebraea mulier vocetur, fortassis admittet mammam infans." illa vocari jubet: adducitur pueri mater, cui Thermuthis alimoniam eius mercede locat, nomine ex eventu indito. nam aquam mos vocant Aegyptii, hyses eos qui ex aqua eripiuntur. ambobus igitur his verbis compositis ad infantis nomen illa usa est. Moses ab Abrahamo septimus numeratar. nam Amarami filius fuit, Caathus Amarami pater, ille Levis, Levis Iacobi, Iacobus Isaaci filius, patre nati Abrahamo. Mosem tres annos natum et staturae proceritas et formae elegantia beneficio quodam numinis decora-