Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
54
IOANNIS ZONARAE

bant: ingenium porro supra captum aetatis in eo elucebat. Thermuthis itaque orba liberis eum adoptat, ad patrem affer. is puerum complectitur et diadema per blanditias ei imponit: quod puer, ut fert illius aetatis simplicitas, humi abiicit, pedibus insistens. quo is sacerdos qui ex gente Hebraeorum oriturum esse dixerat qui Aegypti regnum depressurus esset, conspecto, exclamans "hic" inquit "ille puer est: hoc interfecto Aegyptios metu libera." sed Thermuthis puero erepto antevertit, et Pharaonem deus segniorem ad caedem reddiderat.

Aetate progressus Moses qua virtute esset tali occasione Aegyptiis innotuit. Aethiopes Aegypto finitimi regionem populantur. Aegyptii bello contra eos moto et succumbunt et contemptui sunt hostibus ita ut universam Aegyptum incursarent. Pharao ex oraculo Mosem iam virum factum a filia ducem petit. concedit illa, sed iureiurando patrem adigit ne quid illi noceat. Moses belli summa sibi credita non solita via exercitum ducit contra hostes, sed per loca ob venenatarum bestiarum multitudinem invia; ibique prudentiam suam demonstrat. nam: fiscellis ibides, quarum multas easque cicures Aegyptus alit, inclusas contra Aethiopes