Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
64
IOANNIS ZONARAE

esset. populus iis rebus laetus aurum argentum gemmas aes ligna, pilos caprinos, pelles arietum, linum et lanas confert. operi tabernaculi conficiendi praeficitur Beseleel, Mariae sororis Mosis filius, et Eliphatus.

XVI

tabernaculum iam confectum Moses erigit. arcam etiam fabrefecit e lignis non putrescentibus, circumcirca inauratis; in eaque duas tabulas, quibus decalogus continebatur, condit. cuius primum praeceptum unum esse deum affirmat eumque solum colendum, alterum nullius animantis imaginem faciendam et adorandam esse, tertium per dei nomen ob nullam rem inanem esse iurandum, quartum diem septimum observandum atque in illo omni opere abstinendum, quintum parentes honorandos, sextum caede abstinendum, septimum non adulterandum, octavum non furandum, nonum non dicendum esse falsum testimonium, decimum nihil alienum concupiscendum esse. arcam hanc in adyta collocant, in aede mensam statuunt, et in ea panes non fermentatos duodecim: candelabrum item aureum, et aram suffitoriam intrinsecus ligneam, foris auro incrustatam. ante tabernaculum aram posuit ligneam, laminis ferreis circumtectam, in qua phialae et crateres cum acerris collocabantur, aliaque vasa quae ad sacrificia parata erant, ex auro omnia. parantur et sacerdotibus ac pontifici etiam stolae, pontificem autem Aaronem renuntiarat deus.