tum Moses populo convocato "viri" inquit, "opus absolutum est, sacrificandi autem honore Aaronem dignatur deus." deinde conferre singulos iubet sicli semissem ad tabernaculi ministeria sustentanda. est autem Siclus Hebraici nomismatis genus, quod quattuor drachmas Atticas valet. numerus eorum qui conferebant fuit sexcentorum quinque milium quingentorum et quinquaginta, cum ex ingenuis ii duntaxat conferrent qui vigesimum annum excessissent usque ad quinquagesimum. confectum est tabernaculum mensibus septem. ostendit autem deus descensu in tabernaculum suo, id opus ex animi sui sententia confectum esse. praesentiam porro suam ita declaravit. vapor soli tabernaculo incumbebat, neque densus et involutus ac nubibus similis, neque omnino tenuis et rarus ut penetraret visus, sed suavis inde ros destillabat. Moses diebus septem in tabernaculo sub dio sacrificat: octavo festum indicit populo, et sacris operari iubet. at illi certare inter sese liberalitate. victimis iam arae impositis, ignis sponte sua ortus omnia quae in illa erant consumit. post quattuor filiorum Aaronis natu grandiores, Nadabus et Abius, sacris non rite factis pectora et facies igni ultro exorto adusti: cadavera eorum extra castra elata et sepulta. dehinc Moses tribum Leviticam ab aliis secretam lustrat;
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/112
Appearance