Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
67
ANNALIUM I 17.

verum Iesus Navis filius et Chalebus soli exploratorum confirmant populum, mullas difficultates pertimescendas esse asseverantes. Moses quoque et Aaron deprecantur deum ut desperationem illam vulgi sedaret. iam nubes in tabernaculo aderat, dei praesentiam declarans, cum Moses animo resumpto populum alloquitur, ac deum iratum esse ait; non tamen perditurum omnes neque tetam gentem deleturum, sed nec Chananaeam terram traditurum ipsis, quibus per annos quadraginta commorandum esset in deserto, sed liberis eorum. his a Mose dictis moerere populus: deinde Cbananaeos invadere velle ; quamvis vetante deo. factaque impressione vincuntur, aliis caesis, aliis in castra trepide se recipientibus.

Inde orta est populi seditio, huiusmodi ex causa. Core Leviticae tribus homo, genere et opibus maxime conspicuus, aurae popularis eaptandae insignis artifex, invidet Mosi, et contra eum vociferatur ut tyrannum. "nam qua" inquit "ratione Aaroni eiusque filiis sacerdotium attribuit? si ob tribum Levitieam, ego sum illo honore dignior, quippe et genere illi par et opibus atque aetate superior; sin alteri tribui debetur id munus, Rubenia ob aetatis ogativam primas feret, ac Dathan et Abiren illo potientur." haec malitiose dicebat ille, eum et viros principes