ducentos et quinquaginta instructos haberet, et plebs concitata esset. at Moses in medium progressus "ego" inquit, "Core, et te et eorum qui a te stant quemlibet honore dignos iudico, verum deus Aaroni sacerdotium assignavit; idemque nunc denuo declarabit a quo sacra sibi velit feri. mane igitur, qui de sacerdotio contenditis, prodite, thuribulo quisque domo secum allato et igne suffituque. una vobiscum etiam Aaron prodeat. tum vobis in populi conspectu odoramenta incendentibus, cuius victimam suaviorem iudicarit deus, is vobis pontifex erit." collaudat haec populus: postridie in concionem frequentes conveniunt. Moses Abironem et Dathanem arcessi iubet. non parent illi, minas insuper contra Mosem adiicientes tum ille primeribus se sequi iussis ad tabernaculum illorum abit: prope quod cum.venisset, manibus in caelum sublatis magna voce exclamat “quoniam, domine, doli mali suspectus habeor, tu ipse venito iudex, ac demonstra. nihil fortuito geri, sed tua providentia gebaut omnia: quod si tuo iussu pontificatum Aaroni dedi, tellus cui Dathan et Abiron cum sua progenie insistunt, dehiscat; sin vera sunt quae contra me dicunt, quae eis sum imprecatus, ea in caput meum redundent." haec ubi lacrimans dixisset, tellus repente concussa cum ingenti fragore iuxta illorum taber-
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/115
Appearance