naculum dehiscens cum et ipsos et eorum omnia deglutisset, iterum expletus est hiatus. his factis populus stupet: Moses eos qui sacerdotium sibi vendicabant vocat. conveniunt viri illustres ducenti quinquaginta.
Aaron et Core ante tabernaculum cum acerris suis ea quae ipsi attulerant suffiunt. tum ingens flamma emicat, qualis videlicet iubente deo incendatur; qua illi ducenti quinquaginta una cum Core ita conflagrarunt ut nec cadavera eorum reperirentur: solus Aaron incolumis invenitur. Moses thuribula illorum virorum circa aeneam aram reponi iubet in rei gestae monimentum ad posteros; ac denuo habita concione edicit tribunis ut nomina tribuum baculis inscripta afferant: nam illius fore sacerdotium in cuius baculo signum edidisset deus. afferunt igitur tum alii suos baculos, tum Aaron quoque suum, Levita inscripto. eos in tabernaculo dei reposuit Moses, postridie protulit: ac caeteri quidem quales fnerant tales manserant, Aaronis autem baculus et ramos et fructus germinarat: quos fructus Levitici liber nuces, Iosephus amygdalas fuisse dicit. obstupuerunt igitur omues, Aarone ter divinitus electo. iam quia Levitica tribus bellorum et expeditionum immunis erat, ne ob rerum necessariarum penu-