Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
78
IOANNIS ZONARAE

Achar quidam ludaicae tribus textum quoddam ex auro et auri massam quae síclos ducentos pendebat nactus, retinet inque tabernaculo suo defodit. post orto bello in fugam vertuntur Hebraei, triginta sex ex eis interfectis. eam cladem populus aegerrime tulit. Iesus in faciem prolapsus deprecatur deum: et oraculo edoctus sacrilegium esse factum, iudicium sorti committit. quae cum in Ácharem incidisset, fatetur ille facinus, res surreptas profert, ipse cum suis lapidatur. Iesus Naim obsidione capit.

Caeterum Gabaonitae eorumque finitimi, cum ad Chananaeos pertinerent, veriti ne itidem ut Hierichuntii et Naitae tractarentur, legatos ad Iesum mittunt, se longissime inde habitare dicentes, neque genere cum Chananaeis coniunctos, foedus inire cum Israelitis et iungere amicitiam cupere. Iesus postulatis eorum annuit. post, ubi eos Chananaeae gentis esse intellexit, cum eis ob dolum expostulat. ili necessitatem excusant atque excidii metum. tum Iesus, ne datam fidem violaret, publicos servos eos facit. sic Iosephus: sed liber lesu ait eos lixas et calones totius syna-