gogae et divini altaris esse factos. Gabaonitas a rege Hierosolymorum ob foedus cum Israelitis initum bello petitos Iesus defendit, hostes in fugam vertit, fugientes persequitur. quo praelio et grando solito maior et fulmina caelitus in hostes irruerunt; et dies facta longior, cursum solis ad lesu preces sistente deo, ne superventu noctis hostes elaberentur. reges etiam in quodam specu delitescentes deprehensi occiduntur omnes. his rebus gestis Iesus in Chananaeae montana regreditur, ibique magna caede edita et opima praeda parta, in Galgalia castra sese recipit. quibus ex eo nomen erat factum, quod Israelitae se et servitute Aegyptiaca et aerumnis deserti liberatos esse cognoscerent: nam galgala Hebraeis libertatem significat. cum autem Chananaei Libanum montem accolentes et qui in campestribus habitabant, Palaestinis in auxilium adscitis, bellum eis inferrent, atque in exercitu haberent armatorum trecenta milia, equitum decem milia et milia curruum triginta, deo victoriam Jsraelitis pollicito praelium atrox committitur: quo hostes universi paucis exceptis perierunt, regibus etiam caesis.
XXI
Iosep. Antiq. 5,2. Iosue 12 sq. Iudicum Annus tum quintus exierat, neque Chananaeorum quisquam erat reliquus: cum lesus tabernaculum in oppido Selomo collocat, donec