Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
80
IOANNIS ZONARAE

templum aedificandi daretur occasio. ac populi universi concilio indicto, captas urbes enumerat, caesosque hostium exercitus, et ut 31 eorum reges interfecti essent. urbes autem quae superessent munitissimas diuturnam postulare obsidionem asserebat, et transiordaninorum auxilia iam domum remittenda censebat. duabus igitur tribubus et semissi, quarum viri erant quinquagies mile, ad sua redeundi potestatem facit. illi lordane superato aram in ripa constituunt. qua de causa tumultu inter Israelitas excitato, decem honoratos viros una cum Phinee legatos mittunt, de ara exstructa expostulantes. illi non rerum novandarum studio se aram fecisse respondent, sed ut monimento esset posteris necessitudinis eius quae sibi cum illis intercederet: unum enim sese deum agnoscere omnibus Hebraeis communem. his auditis Phinees cum suis ad lesum revertitur. is provincia sorte inter populum distributa Sicimis degebat: ac senio confectus et iamiam moriturus, populo officii admonito, obit, cum annos vixisset centum et decem, quorum cum Mose versatus fuerat quadraginta, et post