Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
83
ANNALIUM I 22.

fugam vertuntur. tandem per Phineem sacerdotem deprecantur deum, et sic aggressi Beniamitas ita caedunt ut tantum sexcenti ex eis superessent; qui in vicinos montes difffugerunt. Israelitae Gabaonem incendunt, mulieres et pueros omnes perimunt: idem in caeteris etiam urbibus factum. quin et Iabís Galaditicae urbis incolas cum uxoribus et liberis occidunt ob recusatam belli illius societatem, quadringentis virginibus exceptis, quas Beniamitarum reliquiis praebuerunt ut coniuges haberent, miserti calamitatis eorum; suscepta etiam cogitatione quemadmodum reliqui ducenti coniugibus potirentur. pridem enim, iureiurando interposito, facinoris illius odio sanxerant ne quis filiam Beniamitae uxorem desponderet. ea de re deliberantibus visum, non quidem dandas illis, ob iusiurandum, sed concedendum ut ipsi raperent virgines quas sibi thalamo sociarent, ipsis neque prohibentibus neque incitantibus. hoc decreto facto Beniamitae rem exsecuti sunt.

Cum autem Israelitae longo iam tempore bellicae rei studium intermisissent, contempserunt eos Chananaei, quibusdam urbibus ademptis. Dania tribus in montem confugit, atque inde in mediterranea sedes transtulit. Israelitis, cum et Chananaeorum instituta usurparent et suam rei publicae