censentibus, tandem decrevere omnes, sedes quinque aureas totidemque mures item aureos arcae imponere, et novum fabricare currum, et vaccas quae primum peperissent currui iungere, sed earum vitulos retinere, ac currui arca imposita boves in trivium abductas relinquere, ut quorsum impetus tulerit eant. qquae si versus Israelitas abeant, ob arcam mala illa se perpeti statuendum, neque prohibendum quo minus illo eant; sin alio se converterint, relied boves et currum et quae in eo sint, his, ut decretum fuerat, peractis, dimisere boves, eminus ipsi sequentes ut eventum viderent. at illae recta versus Hebraeos ire, neque subsistere prius quam in magnum campum Bethsames pervenissent. ut autem pagi ilius viri arcam viderant, accurrunt, de curru tollunt, boves immolant, et lignis, e quibus currus confectus erat, cremant. quo Palaestini viso retro abierunt. deus autem iis, qui arcam attigerant, €um profani essent, iratus necem attulit: reliqui commune Hebraeorur de arca recepta certiores reddunt. illi eam Cariathiarim abducunt, et in Aminadabi Leviticae tribus hominis aedibus collocant: ubi annis viginti mansit, cum apud allenigenas quattuor menses fuisset.
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/146
Appearance