Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
104
IOANNIS ZONARAE

XXVIII

Iosep. Antiq. 6,5-7. Reg. 1,12-4. Samuele porro sacramento populum adigente ut dicerent num qua iniuria illos affecisset, exclamarunt omnes eum iuste et bene genti praefuisse. tum ille "scitote" inquit "vos rege flagitando graviter deli quisse, eaque re irritasse deum: cuius illud vobis signum erit, quod adulta aestate tempestas orietur." nec mora, tonitrua et fulgura, ut propheta dixerat, eruperunt, et grando delata est, ut populus perterre factus Samuelem rogaret ut sibi delictorum a deo veniam impetraret.

Cum autem Palaestini Hebraeos subigerent, armis ademptis et usu ferri interdicto, Saul Galgala descendit, populum ut ad vindicandam contra Palaestinos libertatem exsurgeret cohortatus. illis vero multitudinem hostium reformidantibus, rex Samuelem ad se vocat, is post sex dies venturum constituit, ut die septimo re divina facta cum hostibus confligant, at Saul cum videret populum clam abire seque deseri, immolat; et audito Samuelis accessu, obviam progreditur. ibi vates "quid" inquit "istud egisti, violatis praeceptis meis? scito igitur non stabile fore regnum tuum, sed quaesiturum esse deum hominem ex animi sui