sententia." ita discessit Samuel, Saul vero et Tonathas filius eius cum sexcentis militibus Gabaonem profecti sunt. alienigenae autem copiis trifariam divisis agros Israelitarum populabantur. id Saul, lonathas et Achia sacerdos ex alto conspicientes, et ob paucitatem ad opem ferendam impares, animis angebantur. at lonathas, patre inconsulto, cum solo armigero de colle descendens "aggrediamur" inquit "castra hostium: qui si nobis dixerint, discedite, non adscendemus ad eos; sin adscendere iusserint, ea verba victoriae tessera habenda erunt." itaque ad castra hostium fertur. illi "adscendite ad nos" inquiunt: "est enim quod vobiscum colloquamur." ea vox animum auxit Ionathae, atque inde digressus aliunde cum suo comite arrepit, hostes dormientes invadit: ac caesis ad viginti, caeteris terrorem incutiunt, ut perturbati et fugientes alii ab alis interirent. Saul castra hostium perturbata videns, et filii atque armigeri ilius absentia cognita, impetum et ipse in hostes perturbatos facit. tum qui dudum prae metu se occultarant, receptis animis cum rege se coniungunt, hostes persequuntur, caedunt. Saul diras imprecatur suis, si quis ante noctem caedo hostiuin intermissa cibum gustaret.
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/152
Appearance