Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/163

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
116
IOANNIS ZONARAE

dum mittit: sed David relicta Ceila in desertum se confert. Saule autem ne sic quidem ab eius occidendi consiliis discedente, lonathas ad Davidem profectus confirmat hominem et spem bonam habere iubet. sed cum David in petram deserti Maanis confugisset, Saule cum magnis copiis aggresso, in periculo captivitatis fuisset, nisi nuntiata hostium in regionem impressione Saul relicto Davide ad sua tuenda se recepisset. post haec Sauli nuntiatur Davidem in deserto Gaddi versari. assumptis igitur delectorum tribus milibus, inter eundum turbatis intestinis in speluncam ad requisita naturae secedit, in qua David cum sua cohorte latitabat: qui cum a suis ad occidendum Saulem incitaretur, non obsequitur, sed laciniam vestis eius clam praecidit. rege egresso et ipse procedit, clamore post eum sublato: ad quem conversum regem adorat et sic infit "noli fidem adhibere, o rex, calumniis. ecce tradidit te dominus in manus meas: nam cum in spelunca vestis tuae laciniam raeciderem, multo facilius teipsum occidissem." simulque illam proert et "diiudicet inter me et te deus" exclamat. qquae cum regis animum perculissent, sublata voce cum eiulatu Davidi dicit "tu iustus es: nam cum ego male de te sim meritus, tu in me beneficus exstitisti.