Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
117
ANNALIUM I 32.

quare credo te ad regnum Israelis asservari a deo. verum dato mihi fidem te domum meam non eversurum sed conservaturum esse genus meum." iurat Sauli David, itaque discedunt invicem.

XXXII

Iosep. Antiq. 6,13-14. Regum 1,25-31. Sub id tempus Samuel etiam moritur, vir iustus et bonus, qui post Elii obitum Israelitis praefuerat annos duodecim solus, cum Saule octodecim. David in desertum Maanis recedit, et ad Nabalem Carmelitam, hominem divitem, qui greges suos tondebat, legatos mittit petitum ut sibi et suis quantum ipsi visum esset impertiretur, ob defensos et greges et pastores eius. Nabal homo asper et ferox Davidicis inhumaniter respondet, et impudenter "quis" inquit "est David? quis est Jessaei filius?" eumque fugitivum vocat. his contumeliis irritatus David se Nabalem cum omnibus suis deleturum iurat, et cum quadringentis armatis adversus eum proficiscitur. verum Nabalis uxor, marona prudens et formosa, cum rescivisset quemadmodum David maritam allocutus esset et bona ipsorum custodisset, atque ut maritus Davidi contumeliose respondisset, re cum illo nom communicata asinos multis et varis muneribus onerat, Davidi obviam proficiscitur. ad quem cum