pervenisset, honore praebito rogat ut iniuriae mariti sui oblitus, cuius ingenium nomini responderet (Nabal enim vaecordiam significat), iraque deposita ea quae offerrentur acceptaret. ille collaudata muliere dataque venia recedit. reversa domum Nabali Davidis hostilem accessum indicat: quo audito et terrore et moerore tanto oppressus est, ut post diem decimum vitam abruperit. quo cognito David ad Abigaeam mittit eam que ambit. illa, etsi talis viri coniugio se indignam esse diceret, tamen ei nubit.
Interea Saul Davidi nihilominus insidiatur, cum tribus delectorum milibus iuxta collem Echelam castris positis, quo in loco David cum suis sexcentis viris versabatur. is cum Amesa (Abesa) noctu in castra Saulis profectus usque in tentorium regis dormientis penetrat, ubi Amesam (Abesam) ad trucidandum regem incitatum inhibet: hasta duntaxat et hydria regis ablata discedunt, nemine animadvertente; quamvis Abener multique alii circum regem iacerent. itaque montis cacumine conscenso Abenerem his verbis inclamat "cur non custodis regem? ecce vobis ignaris quidam ingressi sunt ad eum occidendum.