Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
121
ANNALIUM I 32.

iubet dividi. unde ea lex obtinuit ut ad impedimentorum custodiam relicti in partem manubiarum veniant cum iis qui pugnavere. praelio inter Palaestinos et Israelitas commisso plurimi ex Hebraeis cadunt, et tres filii Saulis: qui et ipse letaliter in praecordiis se vulneratum sentiens, ab armigero se confodi iubet, ne vivus in hostium potestatem veniat. quod cum ille recusaret, gladio incumbens moritur. quo armiger viso et ipse necem sibi consciscit. postridie Palaestini dum interfectos Israelitas spoliant, Saulis et liberorum illius cadavera in montibus Gelboenis reperiunt, ac resecta eorum capita domum mittunt et ubique spectatum proponunt, victoriam sibi gratulantes, armis eorum diis suis dedicatis. cadavera vero in cruces sustulerunt iuxta moenia Methsamae (Bethsamae), quae postea Scythopolis est appellata. Saulis clade apud Iabinos Galaditas cognita, fortissimi quique, itinere per totam noctem continuato, Saulis et Ionathae cadavera sublata Iabim rettulere; iisque crematis ossa sepeliverunt. regnavit Saul superstite adhuc Samuele annos octodecim, eo defuncto viginti duos.