Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
128
IOANNIS ZONARAE

misso praelio et ipsos et foederatos eorum Syros vincit. illi post fugam denuo adscitis sociis bellum redintegrant. tum David cum toto exercitu eos adortus multos caedit, Sobacum hostilium legionum ducem graviter vulnerat: quo ex illo vulnere mortuo, Syri ex Mesopotamia socii Ammanitarum deditionem faciunt. David Ioabum rursus contra Ammanitas mittit; qui eos in illius terrae metropolim compulsos obsidet.

David Hierosolymis degens, cum e regia mulierem nomine Bersaben domi lavantem conspexisset, cum illa arcessita rem habet. quae cum se esse gravidam regi indicasset, Uriam (sic enim maritus eius vocabatur) ab obsidione avocat, et de exercitu percontatus, missis de cena ferculis, domum ire iubet. verum ille non abit: neque enim decere, cum dux et commilitones in castris aerumnas ferant, se cum uxore concumbere. rege iterum hortante ut domum iret, et poculis fere usque ad ebrietatem urgente, ille pro regiae foribus somnum capit. itaque Uriam in castra remittit rex, traditis ad Ioabum litteris, quibus ille iubebatur