Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/178

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
131
ANNALIUM II 4.

festim ardens ille amor in par odium convertitur: ac statim illam discedere et a famulo eiici iubet. illa et raptus et contumeliae dolore tunicam rumpit et pulvere consperso capite plorans abit. Absalon sororem quietam esse iubet, pertinaci contra Amnonem ira aestuans. num rex etsi facinus illud iniquo ferebat animo, filium tamen, quod primogenitus esset, contristare nolebat. elapso biennio suas oves tonsurus Absalon fratres ad comissationem convocat, mandato prius ministris dato ut gliscente compotatione Amnonem trucidarent. parent illi: quo viso reliqui regii filii fugiunt; ortoque rumore omnes eos ab Absalone caesos, David vestes suas lacerat et humi stratus lamentatur. interea caeteri veniunt, Ammonis caedem moesti nuntiantes. Absalon ad maternum avum Gethae regem confugit, et triennium ibi commoratur. regis ira spatio temporis paulo remissiore facta, Ioabus Absaloni regem huiusmodi commento reconciliare nititur. subornat mulierculam quae lugubri specie regem adeat, conquerens duos sibi fuisse filios quorum unus alterum