Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/179

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
132
IOANNIS ZONARAE

occiderit: nunc cognatos superstitem ad caedem quaerere ob parricidium: orare igitur regem ut salutem filii sibi condonet. illa haec apud regem perquam dolenter exponit: rex filii salutem illi se donaturum pollicetur. tum mulier gratias agit, “sed ut pignus” inquit “habeam promissi tui, tu ipse, o rex, in primis tuo filio reconciliare, neque cum caede filii te invito facta voluntariam coniunxeris.” animadvertit rex commentum esse preces mulieris Ioabo auctore excogitatum, eique Absalonis reducendi dat potestatem. Ioabus igitur eum Hierosolyma reducit, ea tamen condicione ut ne in conspectum patris veniret.

Postea rex Absaloni reconciliatus eum ad se vocat, petentique veniam dat et oblivionem iniuriae promittit. restitutus in integrum Absalon, equis curribus et multis satellitibus comparatis, regiam quotidie frequentat, populumque blandis alloquiis deliniens multorum gratiam colligit. iam quattuor annis a reditu elapsis, fingit se religionis ergo Chebronem profecturum ad exsolvenda vota quae in exsilio fecisset. annuit pater. ille digressus passim dimittit nuntios: plurimi ad illum confluunt, ac praeter caeteros Achitophel, patri eius a consiliis. ita